라틴어 문장 검색

ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 162:1)
Perpetua et inter se contexta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 6:4)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 18:3)
at ille, ut altis hispidus silvis aper cum casse vinctus temptat egressus tamen artatque motu vincla et in cassum furit, cupit fluentes undique et caecos sinus dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
(세네카, 아가멤논 16:22)
quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
(세네카, 행복론, Liber V 149:6)
cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis- que contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:6)
illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora.
(세네카, Hercules Furens 18:5)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)
[Inter Cyaneas, Ephyraea cacumina, cautes qua super Idalium levat Orithyion in aethram exesi sale montis apex, ubi forte vagantem dum fugit et fixit trepidus Symplegada Tiphys, atque recurrentem ructatum ad rauca Maleam,] exit in Isthmiacum pelagus claudentibus alis saxorum de rupe sinus, quo saepe recessu sic tamquam toto coeat de lumine caeli, artatur collecta dies tremulasque per undas insequitur secreta vadi, transmittitur alto perfusus splendore latex, mirumque relatu, lympha bibit solem tenuique inserta fluento perforat arenti radio lux sicca liquorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 1)
"te porticus accipit ampla directis curvata viis, ubi margine summo pendet et artatis stat saxea silva columnis, alta volubilibus patet hic cenatio valvis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem98)
incurventur equi, proterva crurum intrat turba rotas quaterque terni artantur radii, repleta donec intervalla crepent volubilisque frangat margo pedes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium94)
utrumque quidem, si fors laribus egrediebantur, artabat clientum praevia pedisequa circumfusa populositas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:2)
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)
sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum artaret nec sustineri valeret improbitas executorum, proficiscenti mihi Tolosam iam desperatus litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltim largiretur indutias, precibus orantis citus annui, quia cum Maximo mihi non notitiae solum verum et hospitii vetera iura.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION