라틴어 문장 검색

huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 566)
post quorum solutionem vagantur pro vitae merito in circulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6732)
et est oratorium quaestiones ita proponere, ut facile solutionis sortiantur eventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1315)
neque habet fortuna regressum omnia quae sibi possunt obici, ponit, sed cum solutionibus suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4131)
tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1068)
tenorem ductum, hic continuationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3371)
nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3364)
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:2)
Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, turn maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:3)
est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:5)
Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:1)
nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:3)
nec enim ulla res vehementius rem publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:2)
omnia sunt enim illa dona naturae - quid de illis dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera, vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 114:4)
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION