라틴어 문장 검색

Hic nondum specie perfecta resurgit imago, Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares Manca, et adhuc deest informi de corpore multum .
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:3)
Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:47)
non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:28)
Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:2)
Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:1)
Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:7)
Cum enim in David mortis sententiam protulisset, Ionathas amico non defuit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:15)
quamvis nec illi affectus defuerit, nec illum ratio deseruerit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:14)
nec ordinata desint benevolentiae et caritatis officia vel obsequia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:42)
In contradicenti latere throni, siderum pulchritudo jucundo scintillabat applausu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:54)
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
Consilium autem inter se habentibus, Walterus Senzavehor omnino se in ultionem fratrum ire contradixit, donec eventus rei planus innotesceret, et praesentia Petri adesset, cujus consilio omnia acturi essent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:5)
Qui vehementer coepit reniti et contradicere, donec dux haesitatione illius turbatus, constituit, ut ille curam exercitus Dei gereret, et ipse pro fratribus obses fieri non dubitaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:4)
Quam resistentem et contradicentem sibi fortiter cum loricata manu assilit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:2)
Postremo Baldewinus post plurimam requisitionem praesidii indignatus, quadam die sibi assistentem et contradicentem teneri jussit, vinculis astringi, tormentis affligi, quousque praesidium coactus redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION