라틴어 문장 검색

sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad caenam conveniremus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora);
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 4:1)
quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo grauatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:4)
I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus, propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 252)
Tanto autem flagrabat adversus familiam Lancastriae, et praecipue in regis personam, odio, ut neutiquam per familiarum in nepti sua tam honorificam coniunctionem mitigaretur, sed contra, ipsam neptem suam odio haberet quod suis nuptiis regi ad regnum adipiscendum et in se stabiliendum aditum patefecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION