라틴어 문장 검색

Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:5)
hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:6)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
quorundam contumacia non facit ad aulam ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:4)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.12)
Quod non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori, nam, nisi praeter aequum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia sed verecundia fuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:1)
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen et servi metu nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 5:1)
idem habitus oris, eadem contumacia in voltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum , quam consulem timuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 671:1)
cum adversus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha32)
ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 679:1)
provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 569:1)
et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 368:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION