라틴어 문장 검색

Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:1)
sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:2)
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:1)
Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avesque suos contumeliosus fuit, per quae in uni- versos ordines;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:4)
Nam si exaudit rationem sequiturque qua ducitur, iam non est ira, cuius proprium est contumacia ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 53:4)
Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:5)
ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 177:5)
hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:6)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
quorundam contumacia non facit ad aulam ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:4)
Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:2)
Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.21)
Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.12)
quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION