라틴어 문장 검색

Uomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo conuulsa.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:5)
adeo enim nullam spem non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum, ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 75:1)
convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 593:2)
haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 45:1)
territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 46:1)
abi, nuntia effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 47:2)
quo ubi allatum est hostis adventare, prope est factum ut iniussu praetoris signis convulsis in aciem exirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 312:2)
simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 537:1)
Crura hercle diffringentur, ni istum impudicum percies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4145)
Periplectomenvs Ni hercle diffregeritis talos posthac quemque in tegulis videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 21)
cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1138)
ei hercle ego verbo lumbos diffractos velim, ni vere perierit, si cenassit domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 325)
Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano basis esset a vetustate diffracta, [et] metuentes, ne caderet ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis basim excidendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장61)
Ennius rex deinde citatus convellit sese, et in sacris 'convelli mensa' dicitur cum tollitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 197)
conuvlsae undis evroque supersunt aut 'convulsae undis Euroque', aut 'supersunt undis Euroque'. 'convulsae' autem ideo, quia habes supra laxis laterum compagibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3831)

SEARCH

MENU NAVIGATION