라틴어 문장 검색

Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장1)
Horum igitur, id est, quae sunt proprie quaeque suo nomine essentiae nominantur, scientiam sapientia profitetur Essentiae autem ggeminae partes sunt, una continua et suis partibus iuncta nec ullis finibus distributa, ut est arbor lapis et omnia mundi huius corpora, quae proprie magnitudines appellantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:5)
Cum ergo virtus sequatur essentiam cuius est virtus, si essentia intellectiva, est tota et unius que causat.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:6)
Nam quicquid essentia dignum est, id etiam scientia dignum, quae est essentiae imago.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:7)
Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:9)
Diversa namque essentialiter dicimus, si eadem essentia quae est hoc, non sit illud, et si homo est nullius essentia tanquam pars includatur, ut manus et homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:11)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Cum itaque non sit major essentia totius Trinitatis quam singularum personarum, constat quoque ipsam Trinitatem sicut singulas, individuam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION