라틴어 문장 검색

Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntia-vere saeculo - vestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebus - nihil de pristina conversatione mutarunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:1)
Multoque ita vixisti tempore, ut imitatione vestri et conversatione multarum gauderemus Romam factam Hierosolymam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:3)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:4)
Tales munditiae decent puellas - Nam tu iam nec anus potes videri - ;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XC3)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)
nos iam ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:4)
elegantia modo et munditia remanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:2)
illae munditiis annorum damna rependunt, et faciunt cura, ne videantur anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 97:2)
munditiis capimur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 27:2)
In familia coluntur primi amoris consuetudines et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis observantia et omnium creaturarum tutela.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:6)
cui flavam religas comam simplex munditiis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 52)
Graecia capta ferum victorem cepit et artis intulit agresti Latio, sic horridus ille defluxit numerus Saturnius, et grave virus munditiae pepulere ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 156)
nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:6)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION