-
Sed de inmissione suspicionem putemus esse, non veritatem, nec ea discutiamus, quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:6)
-
Deinde ipsos etiam paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos, quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine verum etiam pro inquirenda salute perpetua.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:2)
-
Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta vel praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem et ea ceteris salubriter legant.
- (아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:8)
-
Inquirendi quam puniendi necessitas maior est;
- (아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:4)
-
In aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen, donec corrigatur, tolerabilius sustinetur.
- (아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:11)
-
Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator.
- (아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:3)
-
Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:2)
-
Sed antequam aliis demonstretur per quas convincenda est, si negaverit, prius praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere ceteris.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:8)
-
Si autem negaverit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui, sed a duabus tribusque convinci;
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:9)
-
convicta vero secundum praepositae vel etiam presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam;
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:10)
-
Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:13)
-
si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:15)
-
Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
- (아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
-
Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῶͺ φίλωͺ παρα` το` δίκαιον και` μέχρι πόσου και` ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 9:1)
-
secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 8:2)