-
Qui putat ejus potentiae Deum esse, ut seipsum genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura, nec corporalis.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:9)
-
Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:12)
-
XVII. Macrobius quoque ipsam animam mundi, etiam quam putamus Spiritum sanctum intelligi, ex Nouð, hoc est Filio, praecipue esse declarat, cum aperte eam a Nwð creatam sive natam, sicut et ipsam Noym a Deo Patre esse profitetur, ita generaliter de origine animae exorsus:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:1)
-
Quod vero dicit, mens, qua Patrem inspicit, similitudinem servat auctoris, ita dictum puto, ac si aperte dicat Filium ipsum in omni re in qua similis est Patri, aequalem omnino illi esse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:13)
-
Facile autem convinci poterit eos quoque qui nostra de fide verba abhorrent, cum videlicet audiunt Deum Patrem, et Deum Filium, in sensum verborum nobis esse conjunctos.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:6)
-
Spiritum quoque simili ratione eos credere convincemus, si eis quid in hoc nomine intelligamus exposuerimus, ipsam scilicet divinae gratiae bonitatem.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:11)
-
Hinc autem facile occasionem sumi arbitror, convertendi ad fidem nostram quoslibet alienos, si hujusmodi inductionibus eos jam communem nobis sensum fidei habere convicerimus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:12)
-
Hoc quidem modo et ipse perhibet Apostolus, Deum sui notitiam reprobis quoque contulisse, juxta quod ad Romanos scribens, inexcusabilem omnem hominem esse convincit, et de contemptu sui Conditoris esse arguendum, cum ejus notitiam lex ipsa naturalis, quae in ratione consistit, etiam sine scripto ex ipsa operum ejus exhibitione omnibus afferret.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:7)
-
facile autem illud quoque ratione convinci poterat mundum ipsum etiam et quae in eo sunt a se ipso non esse, nec per se subsistere, sed ab alio quocunque longe cunctis excellentiore cuncta optime tam fieri quam regi.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:8)
-
Hoc quidem modo et ipse perhibet Apostolus, Deum sui notitiam reprobis quoque contulisse, juxta quod ad Romanos scribens, inexcusabilem omnem hominem esse convincit, et de contemptu sui Conditoris esse arguendum, cum ejus notitiam lex ipsa naturalis, quae in ratione consistit, etiam sine scripto ex ipsa operum ejus exhibitione omnibus afferret.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:30)
-
facile autem illud quoque ratione convinci poterat mundum ipsum etiam et quae in eo sunt a se ipso non esse, nec per se subsistere, sed ab alio quocunque longe cunctis excellentiore cuncta optime tam fieri quam regi.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:8)
-
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud Dicendum, inquit, cur conditor fabricatorque geniturae omne hoc instituendum putaverit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:17)
-
Quam quidem voluntatem Dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:20)
-
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud Hac itaque ratione qua convincitur quia Deus Pater tam bonum genuerat Filium quantum potuit, cum videlicet aliter reus esset invidiae, clarum est omnia quae facit, quantum potest egregia facere nec ullum commodum quod conferre possit, substrahere velle.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:37)
-
Hinc et illud est Augustini, cum omnia in mundo fieri vel disponi divina providentia convinceret, et nihil casu, nihil fortuitu evenire, sed omnia ex divino provenire consilio.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:41)