라틴어 문장 검색

nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 4:1)
quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 31:2)
palam praetor in senatu convincitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 10:1)
usque adeo falsae rationi vera videtur res occurrere et effugium praecludere eunti ancipitique refutatu convincere falsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:11)
ideoque necesse est non possint alios alii convincere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:14)
hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum veris convincere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:15)
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra convincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:8)
aeternamque dabant vitam, quia semper eorum subpeditabatur facies et forma manebat, et tamen omnino quod tantis viribus auctos non temere ulla vi convinci posse putabant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:4)
32. Nos non tenebimus terras illorum qui convicti fuerint de felonia, nisi per unum annum et unum diem, et tunc reddantur terre dominis feodorum.
(Magna Carta 34:1)
Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix, Phidiacae cuperent quam meruisse manus, Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide Iudice convictas non dubitante deas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXIX1)
vel falsa esse convinco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3803)
"Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:10)
tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:7)
Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:6)
Convincam, si negas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION