라틴어 문장 검색

His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoseere volebat, subitum bellum in Gallia coortum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 7장1)
Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 28장2)
His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장2)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid fieri vellet ostendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 27장1)
Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장1)
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris, non per Caucasias accito turbine valles est opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:97)
contemne Booten, navita, turbinibus mediis permitte carinas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:332)
mentem suspensa silentia librant, donec pulvereo sub turbine sideris instar emicuit Stilichonis apex et cognita fulsit canities.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:172)
hic semper lapsurae pondera terrae conatur rapido caeli fulcire rotatu accenditque diem praerupti turbine saxi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:39)
nam cum barbaries penitus commota gementem inrueret Rhodopen et mixto turbine gentes iam deserta suas in nos transfunderet Arctos, Danuvii totae vomerent cum proelia ripae, cum Geticis ingens premeretur Mysia plaustris flavaque Bistonios operirent agmina campos, omnibus adflictis et vel labentibus ictu vel prope casuris:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:23)
te propter gelidis Aquilo de monte procellis obruit adversas acies revolutaque tela vertit in auctores et turbine reppulit hastas o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether et coniurati veniunt ad classica venti.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:34)
ceu turbine rauco cum gravis armatur Boreas glacieque nivali hispidus et Getica concretus grandine pennas disrumpit pelagus, silvas camposque sonoro flamine rapturus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:26)
solus medio sed turbine rerum contra letiferos rictus contraque rapacem movit tela feram, volucris non praepete cursu vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:133)
quis nos funesto turbine rerum aut tantis solvet lacrimis, quos barbarus illinc, hinc Rufinus agit, quibus arva fretumque negatur?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION