라틴어 문장 검색

non verba magis suadentia frangunt accensos, sumptisque semel conatibus obstant, quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes, ut periisse preces geminoque ad proelia fusos pulvere cornipedes explorarique furentum in digitis amenta videt, fugit omnia linquens, castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem conversumque iugo propellit Ariona:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권234)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
"verte hunc adeo, fidissime Phegeu, cornipedem, et Tyrias invectus protinus arces aut Danais edice rogos aut proelia Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권295)
quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION