-
Est igitur osculum corporale, osculum spiritale, osculum intellectuale.
- (DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:62)
-
Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum.
- (DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:1)
-
Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum.
- (DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:2)
-
admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
- (DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:11)
-
sic erubuit, ut mox egressus, tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut multis annis nec cum gravi aegritudine urgeretur aliquid sibi de consueto rigore laxaverit.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:26)
-
Cernens tunc ille me gratum habere quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse;
- (DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:3)
-
Ergo Nature quicquid munuscula plene Percipit aut eius modicam subterfugit artem, Inscriptum calamis picture fabula monstrat.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:13)
-
Exorta denique jam in palatio fama tam vehementis [0417C] incendii et exterminii, dux nimium expavit, metuens ne flamma aedificiorum et strepitu moti exercitus percepto, pontem, per quem transierant a civitate Constantinopoli ad palatiorum mansiones, subito in manu robusta praeoccuparent milites et sagittarii imperatoris.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:1)
-
Sed percepto ejus abscessu, a militibus lacum tuentibus remigio noviter adductarum pavium capta, et in custodiam principum cum duobus tenellis filiis reposita est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:13)
-
Qui seditionem oriri inter suos et Baldewini satellites ex hac vexilli mutatione percipiens, et quia pars sua numero et armis erat inferior, ultra hac in discordia [0443C] morari noluit, sed ad vicinam civitatem, nomine Azaram, munitam et locupletem, transivit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:2)
-
His vero per noctem jam superata via, et ad castra Turcorum properantibus, Boemundus quidam de genere Turcorum qui, veritate cognita, quae Christus est, baptismi gratiam percepit, et a Boemundo principe recenter de sacro fonte levatus, nomine ejus est vocatus, et Walterus de Drommedart praemittuntur cautissime gradientes, quousque primo diluculo gentem innumerabilem, ad auxilium Antiochenorum venientem, inspectant a silva et frutetis undique properare.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:7)
-
- Percepto nationum apparatu, quod principes inierint consilium.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 27:2)
-
Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur [0559C] quod, visa virtute et victoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:2)
-
Qui confessione delictorum suorum in vera cordis compunctione et lacrymis peracta, Dominici quoque corporis et sanguinis communione percepta, sic spirituali scuto munitus et protectus, ab hac luce subtractus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:2)
-
deinde corporis et sanguinis Dominici percepta communione, decem milites loricatos cum Gerhardo episcopo, lignum sanctae crucis praeferente, reliquit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:2)