라틴어 문장 검색

determinare superficiem quae corpuscula omnia de loco dato successive manantia convergere faciat ad alium locum datum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 18:3)
Sit A locus a quo corpuscula divergunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 20:1)
id adeo quia vires aequales aequalia corpuscula per aequalia spatia simul impellent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 51:3)
Invenire lineam curvam generis Parabolici, quae per data quotcunque puncta transibit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 28:1)
Jungatur enim EO secans arcum Parabolicum ABC in Y, & erit area curvilinea AEY ad aream curvilineam ACY ut AE ad AC quamproximè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 46:1)
area quam Radio ad punctum S ducto describeret, aequalis esset areae Parabolicae ASC[mu].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 51:2)
Praeterea cum Cl. Flamstedius Cometam, qui Mense Novembri apparuerat, eundem esse cum Cometa mensium subsequentium, literis ad me datis aliquando disputaret, & Trajectoriam quamdam ab orbe hocce Parabolico non longe aberrantem delinearet, visum est loca Cometae in hoc orbe Mense Novembri computare, & cum Observationis conferre.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 29:1)
Loca autem Cometae iisdem horis in orbe Parabolico inventa ita se habent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 38:1)
Congruunt igitur observationes tam mense Novembri, quam mensibus tribus subsequentibus cum motu Cometae circa Solem in Trajectoriâ hacce Parabolicâ, atque adeo hanc esse veram hujus Cometae Trajectoriam confirmant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 40:1)
Nunc enim praecipue simul esse cupiebam, ut oculis meis crederem quid viribus quid corpusculo apparares, ecquid denique secessus voluptates regionisque abundantiam inoffensa transmitteres.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 2:1)
TRAIANUS PLINIO Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum pervenire in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei navigationi fuisset, quam expertus usque illo eras.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 181)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
"unam labantis dissipare tam diu vos non potesse fabricam corpusculi!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1335)
Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:5)
Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris viribus denuntiabitur dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION