라틴어 문장 검색

Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis:
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:6)
Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 5:2)
Corripe sapientem et amabit te?
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:5)
Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem?
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:6)
Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:7)
Corripe stultum et adiciet ut oderit te.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:9)
Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:11)
Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:7)
Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 4:2)
Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:1)
audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 7:2)
Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:1)
De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 1:1)
Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in praestigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 3:1)
Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION