라틴어 문장 검색

nam qui volaresatagit, antequam pennas assumat, irremediabiliter corruit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:10)
qui vero mentis estduræ, corruet in malum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:5)
idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus illigata pone cohibente virorum vel nisu valido vix gressu reptante, paulo tutius devolvuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:2)
Portis obequitabat, comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris, ob decora petitus insignia, corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa, editurus postea strages innumeras evasisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 5:1)
Appositum est (ut existimo) tempus, ad has partes nos occasione magni principis devolutos, super Thraciarum extimis situque Pontici sinus, visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 1:1)
Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius appetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis, manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae, omnes nudatis equitatus sui lateribus, corruere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 18:1)
Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 7:1)
Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:5)
At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:4)
Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:7)
et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:3)
De se stultus homo subuersus turbine lingue Corruit et fortes ista procella rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:11)
quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus?
(아풀레이우스, 변명 25:17)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION