라틴어 문장 검색

fama tamen occisi falso credita exterruit Parthos victoriamque concessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장10)
ex quis Izates Adiabeno, mox Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma petere reges quam habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장2)
et quos tum Claudius terminos posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장7)
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장1)
quod postquam Corbuloni cognitum est, ire praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장4)
cognitum id Neroni, excubiasque militaris, quae ut coniugi imperatoris olim, tum ut matri servabantur, et Germanos nuper eundem honorem custodes additos degredi iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장6)
et cum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장5)
is mulieri olim cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur, spem dedit posse impelli et pluris conciliare:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장3)
quod ubi cognitum reo seque et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digreditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장3)
Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 1:1)
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa , quod postea creditum est, insidiis et simulatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장1)
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장12)
set statim cognitum est conversam ad Vitellium Hispaniam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장3)
sed creditum fama obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장8)
illic cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni ponte iuncto consedisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION