라틴어 문장 검색

Quidam ignes, quod paulo post facturus hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi cremarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 7:2)
Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 17:4)
Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 25:1)
Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 40:1)
Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 16:1)
Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 42:1)
Nec fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis vitalis calor linqueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 9:1)
Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda valitudo est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 36:3)
Quis distributis vetera cremari iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 14:3)
Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 7:3)
Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 11:2)
Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 31:2)
Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 6:1)
Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 17:2)
tunc adero, primas linquet cum puppis harenas.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION