라틴어 문장 검색

Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 6:2)
arma ipsi cremaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 17:3)
Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat, postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 3:1)
Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta sunt et in profluentem data, ut Caesaris nomen eis qui insistebant sic nuntiaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PANNONICUM 2:1)
quod si facta foret silvis abscondita flamma, non possent ullum tempus celarier ignes, conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:8)
nam tum materiem totius corporis omnem perspicuumst nobis invitis ire rapique, donec eam refrenavit per membra voluntas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:19)
Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:4)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:14)
incomitata rapi certabant funera vasta nec ratio remedii communis certa dabatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:10)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:6)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:2)
Nec, cum capta, capi nec, cum combusta, cremari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:5)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION