라틴어 문장 검색

Secundi vero trianguli, qui opere atque actu secundus est, id est senarii, crescente naturali numero in lateribus ternarius invenitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:6)
Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:20)
Quia non aliter durare queant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 46:1)
Nam omnis effectus, quamdiu durat, tamdiu conservatur in esse per aliquam suarum causarum, sicut apparet inducenti;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:4)
Et, si intelligentia durat per virtutem primi principii, tunc multo magis omnia entia alia.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 67:5)
Ens causatum non habet de se naturam ut existat, quia, si de se naturam haberet ut existeret, alterius causatum non esset, sed quod durat et in esse conservatur virtute propria et non ex alia virtute superiori, hoc de se habet naturam ut existat;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:2)
Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장3)
Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 27장1)
Parum centum sex nummate so durant, ubi immoderate bibunt omnes sine meta, quamvis bibant mente leta.
(CARMINA BURANA 7:1)
et quo durat iste mundus honore laudabili.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM278)
itaque diutius durans mortis index est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장5)
Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장7)
Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si vehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장3)
Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장19)
Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro vel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장69)

SEARCH

MENU NAVIGATION