라틴어 문장 검색

Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:18)
timens debilitatem, non docens luxuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:11)
mangonum pueros vera ac miserabilis urit debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI202)
igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X114)
scilicet et morbis et debilitate carebis, et luctum et curam effugies, et tempora vitae longa tibi posthac fato meliore dabuntur, si tantum culti solus possederis agri quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV54)
Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem negligentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:1)
Nunc dicamus de habitu pathus quod est vel in aetate vel in debilitate et ceteris quae secuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 1:1)
Movit pathos misericordiae et ex debilitate:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:1)
Sed, ut os secetur, omentum quod inpositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, inportat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:3)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI1)
id hoc loco conprehensum accipi potest, cum Dido inducitur habuisse crinem sacratum, quo videlicet absciso posset sine cruciatu mori:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6837)
potest accipi 'Stygioque caput damnaverat Orco', ut Didonem voto liberaret, quod semper omnes optant, ut sine cruciatu moriantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6992)
"Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:1)
Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION