라틴어 문장 검색

Color et Gallioni et Latroni et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, in infelicem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.52)
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI.5)
crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:2)
itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis bellum inquit se ipsum alet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 123:2)
tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 33:2)
haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장29)
nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말29)
postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말40)
"crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:189)
Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION