라틴어 문장 검색

Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:2)
Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:3)
aeger non cibum deuorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:9)
cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, *α*σ*θ*μ*α:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 1:5)
Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:2)
Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, [ut] quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:5)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
- Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:3)
Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:4)
in uentrem cubandi dulcedo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:3)
Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:1)
Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 6:3)
Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:1)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION