라틴어 문장 검색

tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:3)
fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:5)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:2)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:3)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, arrodantur et rubeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 3:9)
Ergo et super pectus ponatur sinapi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 1:6)
sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat). .... Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:3)
Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:4)
visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum p. )-(. I. piperis et rotundi, et longi, ammoniaci thymiamatis, bdellii, iridis illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum p. )-(. X. pyrethri, cocci , spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 9:2)
Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 14:1)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 3:2)
evocant sinapi, piper.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:4)
Idem radix silvestris cucumeris praestat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 94:1)
aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adjectae sint, ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION