라틴어 문장 검색

at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:6)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:4)
Primus humum fodito, primus devecta cremato sarmenta et vallos primus sub tecta referto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:5)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
nunc mihi paucis Sarmenti Scurrae pugnam Messique Cicerri, Musa, velim memores et quo patre natus uterque contulerit litis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:10)
Sarmenti domina exstat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:12)
post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:19)
nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:2)
scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:5)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
(세네카, De Providentia, book 1 50:4)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION