라틴어 문장 검색

crescit enim cum amplitudine rerum vis ingenii, nec quisquam claram et inlustrem orationem efficere potest nisi qui causam parem invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 5:2)
nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant, ut prata separent, ut hortos rigent:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 2:2)
struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:1)
Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 1:1)
vocata contione virtutem militum laudibus cumulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장6)
tum ceteri adcurrere, Caesarem et Augustum et omnia principatus vocabula cumulare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장2)
multa cum exultatione in urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장6)
dein ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum prodidisset, velut pro Vitellio conquerentes, suum dolorem proferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장3)
cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et vulneribus, sed ruina et suis plerique telis interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장12)
et spem obpugnantium augebat amplitudo valli, quod duabus legionibus situm vix quinque milia armatorum Romanorum tuebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장9)
igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장8)
namque versibus de iis, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros populi Romani praestiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisve versibus descripserit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 5:2)
Britanniam petisse spe margaritarum, quarum amplitudinem conferentem interdum sua manu exegisse pondus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 47장 1:1)
Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis et artis eximiae, aduectum Syracusis ut in bibliotheca templi noui poneretur, uiderat per quietem affirmantem sibi non posse se ab ipso dedicari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 74장 1:1)
erat Aesius Proculus patre primipilari, ob egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION