라틴어 문장 검색

hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:6)
cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:8)
ἔα πάσασ. Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:9)
memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:10)
nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:1)
Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:8)
vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
interea, sive illa toro resupina feretur, lecticam dominae dissimulanter adi, neve aliquis verbis odiosas offerat auris, qua potes ambiguis callidus abde notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:335)
si interdicta petes, vallo circumdata - nam te hoc facit insanum - , multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:18)
siquis lectica nitidam gestare amet agnam, huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, Pusam aut Pusillam appellet fortique marito destinet uxorem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:28)
in lecticis crescunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 74:1)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:6)
Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:7)
Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION