라틴어 문장 검색

"quodni me veterum poenas sancire malorum gentibus et diros sinitis punire nepotes - arcem hanc aeternam, gentis sacraria nostrae, testor et Elvsios, etiam mihi numina, fontes - , ipse manu Thebas correptaque moenia fundo excutiam versasque solo super Inacha tecta effundam turres aut stagna in caerula verram imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum Iuno suos colles templumque amplexa laboret."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권90)
rarus vacuis habitator in arvis monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces, dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses triste micant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권61)
Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:3)
sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 432:1)
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 620:1)
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 739:1)
cyclopea saxa aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut certe Siciliam dicit, quae plurimis locis saxosa promunturia habet, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse centum alii curva haec habitant ad litora vulgo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2011)

SEARCH

MENU NAVIGATION