라틴어 문장 검색

ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:12)
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 4:4)
Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:1)
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:2)
accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei disputationi interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 18:4)
ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque vehementer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 27:3)
Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:1)
quid, si non sensus modo ei sit datus, verum etiam animus hominis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:7)
somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:5)
Huic [quoque] ergo a maioribus nostris est in toga dignitatis principatus datus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 88:3)
datus est Aristides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:3)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)
clarissima M'. Curi causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo concursu hominum, qua exspectatione defensa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:2)
neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION