라틴어 문장 검색

ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:4)
nam cum in te non solum exercitus tui sed omnium civium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 9 2:3)
quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 1:3)
In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:2)
omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:3)
Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:4)
separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:3)
quid, si idem, quod plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis saepe contigit, servitutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:8)
paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:5)
. . quod vulturi iecur praebeat, livoris quasi pingat imaginem.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*2)
Unde et Petronius Arbiter ait "qui voltur iecur intimum pererrat et pectus trahit intimasque fibras, non est quem lepidi vocant poetae, sed cordis mala, livor atque luxus"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*3)
Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet laudis conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor6)
Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.24)
Quid iudicare cogitet livor modo, Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.1)
Multi eius modi casibus debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION