라틴어 문장 검색

te magis, ah demens, veterem si respicis artem, conciliare decet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:170)
nunc instare manu, toto nunc robore niti communi pro luce decet:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:93)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis, et, quidquid mittis, mella putare decet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Maximum qui ei mel misit1)
haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam16)
Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos nec redit alterno pollice ducta salus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium1)
sed comprime motus nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit occurrat, mentemque domet respectus honesti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:148)
sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!)
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:116)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
"Signa quidem, sociae, divos attollere contra nec fas est nec posse reor;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:39)
"en tibi prisca quies renovataque saecula rursus, ut rebare, vigent?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:184)
nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis, ut rebare, tuum?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:75)
Chaldaea mago seu carmina ritu armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis obsequium Marci mores potuere mereri.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:152)
hunc forma decens, hunc robur in armis, hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris, hunc suboles castique tori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:22)
non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi tam subitas acies concepto dente draconis exiluisse reor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:168)

SEARCH

MENU NAVIGATION