라틴어 문장 검색

eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 1:8)
ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:5)
myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:9)
atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:2)
Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:1)
deinde mixtis his instillatur aut acetum, aut si quis alius non pinguis humor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 7:5)
At adversus panum tum primum orientem, quod φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 23:1)
Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 35:3)
cerae p. z. quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 40:5)
deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 8:3)
deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 2:3)
Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 5:4)
casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 21:2)
aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. conjiciuntur in passi eumdem modum, eodemque modo decoquuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 21:3)
deinde cum passi tribus heminis decoquuntur, corpus unum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 52:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION