-
Cum illa ad regem perducta esset, traditum est eum illam non tantum misericorditer, sed etiam cum nonnullo amoris affectu excepisse, misericordia formae eius, qua erat singulari, decus addente.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:8)
-
Sunt certe illi plerique famuli extraordinii suis viventes impensis qui hoc tempore venerunt ut familiam meam decorarent, praecipue autem ut celsitudinem vestram spectarent."
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:6)
-
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
-
Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus;
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:2)
-
Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non possit?
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:12)
-
Ante omnia ad imperii magnitudinem confert ut gens aliqua armorum studium profiteatur tanquam decus suum et institutum vitae primarium, et in praecipuo honore habitum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:2)
-
Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si fines imperii ipsorum protulisset, tamen ob hanc caussam, ut fines proferentur, nunquam bella susceperunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:5)
-
Adeo ut, si forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adesssent, beneficii decus nemini praeripiendum reliquentes.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:8)
-
Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandos, utpote qui in se haec tria haberet, ducum decus et gloriam, aerarii ex spoliis locupletationem, et donitiva militum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:14)
-
Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:12)
-
Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:9)
-
Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:11)
-
Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
-
Si facimus pactum, nostrum decus est male fractum;
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:11)
-
Cuius inane decus reputans sibi transfuga cecus, Sub ducis electi statuit moderamine necti, Imperiumque pati magis eius ad omnia grati.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:3)