라틴어 문장 검색

naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:9)
in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:11)
saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:9)
mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:15)
cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 8:4)
ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:11)
Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 3:4)
Audio quendam ex delicatis - si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere - , cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter- rogando :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 70:1)
Quod si est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:1)
Si hoc potuit ille duritia oris, qui assiduis conviciis pudere dedidicerat, cur is non possit, qui studiis liberalibus et sapientiae cultu ad aliquem profectum pervenerit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 90:4)
Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:1)
retunditur omnis asperitas paulatim- que inter placida dediscitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:2)
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
ideoque ne resurgere quidem adulescentiae licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:3)
dediscit animus scire quod didicit diu.
(세네카, Troades 653:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION