라틴어 문장 검색

Taliter cives adhortatus ad impedimentum ducis, iter maturavit, et in regione, quae est inter Caesaream et urbem Caiphas, juxta fluvium quemdam dulcis aquae, Roberto Flandrensi, et aequivoco suo, Roberto Northmannorum principi, caeterisque primoribus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:1)
Finito autem hora nona tam gravi praelio, Baldewinus in praedicta planitie remanens, tentoria fixit, eo quod fons aquae dulcis illic esset mellitique saporis calamelli quibus refocillati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:12)
nihil vero vini aut alicujus poculi praeter fontes aquarum dulcium biberunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:5)
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)
quem magnificis donis honoratum, Henrico imperatori Romanorum super omne aurum et argentum, super ostra et lapides pretiosos acceptum remisit, nihil dulcius et pretiosius videlicet in auro et argento, in ostro et lapidibus pretiosis arbitrans illi posse sufficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:3)
Non, fratres mei dilectissimi et commilitones dulcissimi, mors mei solius corda vestra sic mollescere et deficere faciat, et infirmare etiam in terra peregrina et inimicorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:3)
Semper ergo discendum est, quia ut ait Seneca, "Dediscis, si nichil discis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:21)
Refrenanda est eciam lingua ut sit dulcis et suavis et graciosa et beneet bona loquatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:6)
Et Pamfilius dixit,"Excitat et nutrit facundia dulcis amorem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:13)
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:1)
"Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientes quamdulcis vita inter insipientes."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:10)
Nam ficta omnia citius quam flosculi occidunt,nec quicquam simulatum potest esse diuturnum, et nichil est dulcius quamhabere cum quo audeas omnia loqui ut tecum, et nichil est amabilius, nichilquepulcrius quam morum similitudo bonorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:5)
Et alius dixit, "Semper dulce fugias, quod amarum fieri potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:13)
Secundum ergo Tullium DeAmicitia, "Multo melius de quibus acerbos inimicos mereri, quam eosamicos, qui dulces videantur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:24)
Nam ut ait Ovidius, Impia sub dulci melle venena latent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION