라틴어 문장 검색

tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae iura concesseris, quo peragrante secreta regionum fabulosarum prius defuit actio laboris quam fatigationis intentio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 2:4)
Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 182:1)
fatigatio ipsorum equorumque incerta victoria diremit proelium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 381:2)
rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, invitum se gravioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et reliquum hiemis, oblitus quantas simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 131:1)
fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 287:1)
egomet me coquo et macero et defetigo, magister mihi exercitor animus nunc est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 12)
haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION