라틴어 문장 검색

Circumstetere igitur hoc per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:2)
Igitur paucis arcanorum praesentibus consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta, id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 5:1)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:1)
Adsistimus apud vos - optimi rei publicae defensores - causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 5:1)
Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 2:1)
Post variatas itaque sententias plures, cum placuisset per Decem pagos Alamannam aggredi plebem densatis agminibus, tendebat illuc solito alacrior miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 9:1)
Haec sollicite perpensantem, hostilis aggreditur multitudo, oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidenter quod ei nec scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant nec gentiles, per municipia distributos, ut commodius vescerentur quam antea.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 1:1)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
lulianus Caesar Alamannos in insulis Rheni, quo se et sua receperant, aggreditur, et Tres Tabernas adversus eos reparat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장1)
Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 11:1)
Dum castrorum opera mature consurgunt, militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitude barbarica rumorem nimia velocitate praeversa, Barbationem cum exercitu quem regebat (ut praedictum est) Gallico vallo discretum impetu repentino aggressa, sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 14:1)
Iulianus C. vii Alamannorum reges Galliam incubantes aggreditur, et barbaros apud Argentoratum acie fundit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)
locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:2)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION