라틴어 문장 검색

"Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:62)
Quam meis tam magnis auribus accipiens, quid aliud quam meum crastinum deflebam cadaver?
(아풀레이우스, 변신, 6권 10:2)
Tali sententia mediis Orci manibus extractus, sedi extremae poenae reservatus, maerebam et in novissima parte corporis totum me periturum deflebam Inedia denique continua vel praecipiti ruina memet ipse quaerebam extinguere, moriturus quidem nihilominus sed moriturus integer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:1)
Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:1)
omne vae, quod legitur in Apocalypsi,
(ARCHIPOETA, V95)
Multa sunt, quae de nostra vita et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, sed inter cor meum et cor tuum nulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:3)
indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 21:3)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
(불가타 성경, 호세아서, 7장13)
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!
(불가타 성경, 호세아서, 9장12)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
(불가타 성경, 아모스서, 5장18)
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
(불가타 성경, 아모스서, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION