라틴어 문장 검색

considunt castris ante urbem et moenia vallant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:8)
condit opes alius defossoque incubat auro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:14)
Ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra congestaque robora totasque advolvere focis ulmos ignique dedere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:11)
quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas, defodiet condetque nitentia, cum bene notum porticus Agrippae, via te conspexerit Appi, ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 610)
quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.24)
Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:7)
tot metalla deus defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia ;
(세네카, 행복론, Liber IV 23:4)
At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 55:1)
interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:7)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Demersus ac defossus et toto insuper oppressus orbe quam viam ad superos habet?
(세네카, Hercules Furens 4:16)
saeva Tisiphone, caput serpentibus vallata, post raptum canem portam vacantem clausit opposita face.
(세네카, Hercules Furens 14:22)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION