라틴어 문장 검색

Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:1)
totum aliud est pugnare, aliud uentilare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:1)
Demersus ac defossus et toto insuper oppressus orbe quam viam ad superos habet?
(세네카, Hercules Furens 4:16)
istam terra defossam premat, gravisque tellus impio capiti incubet.
(세네카, 파이드라 17:50)
demitte vallem nosque defossos tege Acheronte toto.
(세네카, Thyestes 1037:1)
hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 328)
"vincitur illic cursu Herulus, Chunus iaculis Francusque natatu, Sauromata clipeo, Salius pede, falce Gelonus, vulnere vel si quis plangit cui Messe feriri est ac ferro perarasse genas vultuque minaci rubra cicatricum vestigia defodisse."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 97)
nec per multiplices abaco splendente cavernas argenti nigri pondera defodiam;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium3)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:3)
iuvat ire per corollas alabastra ventilantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:20)
Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:7)
ceu fessis ubi remigum lacertis primae carbasa ventilatis, aurae, ergo omnes, age, quae sub axe primo Romani colitis fidem parentis, prono limite commeate gentes, Eoae citius venite laurus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana24)

SEARCH

MENU NAVIGATION