라틴어 문장 검색

quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 3:2)
in Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:1)
Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque eo abundantis, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 22장 1:1)
Mox, cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam uerrendis uiis non adhibitam, luto iussisset oppleri congesto per milites in praetextae sinum, non defuerunt qui interpretarentur, quandoque proculcatam desertamque rem p. ciuili aliqua perturbatione in tutelam eius ac uelut in gremium deuenturam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 3:1)
quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 11장 1:4)
Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 10:2)
mi milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 12:2)
In hanc totius Persidis opes congesserant barbari:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 3:1)
Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 2:1)
caedi tamen arbores et saxa congeri iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 27:1)
Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi ex belua coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 41:2)
Talibus Aeacides socios terroribus urgens inlacrimat multaque comas deformat harena.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 755:1)
ancipitem crebros et liber congerit ictus desuper averso;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 322:1)
nam super huc vastos tellus quoque congerit amnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 748:1)
' supremos misero sic fatus honores congerit atque animis moriturum ingentibus implet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 659:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION