라틴어 문장 검색

Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum , in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 15:1)
Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:3)
Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 1:1)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
quia quot philosophiae receptae aut inventae sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quae mundos effecerunt fictitios et scenicos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:3)
Itaque fieri non potest quin huiusmodi vir scenicam quandam voluptatem capiat aliorum fortunas spectandi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:4)
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure, Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector, Intra scissuras solitas nos claudere curans, Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis, Quo male gestorum nos sero denique morum Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:14)
Ipse dehinc coruus, leso quasi corpore prorsus, Squalidus et tristis, bubonibus incipit istis, Prostratus terrae, sua quaeque pudenda referre:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:14)
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis, Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:6)
Mane dehinc facto, sic secum tempore pacto Mitis adhortatur, communiter huc ut eatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:9)
Leta dehinc uillas partesque perambulat illas, Quas multis annis hedis uacuarat et agnis Ille ferox predo magnusque frequensque comedo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:9)
Ex his igitur secundum praecepti nostri ordinem videas primum nasci multiplices et in his duplices prius, dehinc triplos, inde quadruplos et ad eundem ordinem consequentes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:7)
quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:2)
Uera dehinc animum subierint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 13:1)
dehinc de potestate gloriantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION