라틴어 문장 검색

ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장4)
tum quadripertito exercitu hos in testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장5)
in modum Furiarum veste ferali, crinibus deiectis faces praeferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장2)
quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장6)
primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
quid enim aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit?
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 4:1)
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장4)
legionarius pluteis et cratibus tectus subruit muros, instruit ag- gerem, molitur portas:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장4)
Caecina legiones adsecutus centurionum militumque animos obstinatos pro Vitellio variis artibus subruebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장3)
et cum abnuerent, 'gladiisne' inquit 'et pilis perfringere ac subruere muros ullae manus possunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장8)
non iam sanguis neque vulnera morabantur quin subruerent vallum quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장2)
maestum inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장10)
perfugae captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장11)
Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION