라틴어 문장 검색

Gignuntur homines utriusque sexus, quos 'hermaphroditos' vocamus, olim 'androgynos' vocatos et in prodigiis habitos, vero in deliciis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 17:2)
At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 8:1)
Mea (inquit) voluptas, mea delicia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:3)
saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:2)
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 2:1)
Verum id genus libertatis erat quod adulationem redderet magis sapidam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:4)
12. Quatenus ad delicias et voluptates huius reges, muta prorsus est earum memoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:1)
Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:15)
Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:6)
Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:12)
Quos ita ducendo, sic semper et hos comedendo, Deliciis magnis hac uixit fraude tot annis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:15)
Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
(불가타 성경, 미카서, 1장16)
Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
(불가타 성경, 미카서, 2장9)
Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장24)
Dedisti, ut opinor, uerba Fortunae dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION