라틴어 문장 검색

Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:1)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
Unde in Lamech septuagies septies vindicatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:9)
Quid utique muta deliquerant animantia?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:3)
Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:16)
et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:17)
Nihil ante hominem terra deliquerat, nullis erravit in fructibus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:10)
Etsi vindicaverat in hominum genus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:7)
Vindicavit ergo Dominus, ut timeremus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:9)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:12)
Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:14)
Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:3)
quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION