라틴어 문장 검색

quid tam divinum autem quam afflatus e terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:8)
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:4)
Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:3)
postea quam vobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 1:4)
nam in dolo malo volunt delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:2)
Sic Terra si è Planetis spectaretur, luce nubium suarum proculdubio splenderet, & corpus firmum sub nubibus prope delitesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 20:9)
nec tamen tota apparuit, capite semper in his regionibus infra Horizontem delitescente.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:8)
"audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis."
(페르시우스, 풍자, satire 199)
Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:8)
Etenim tum maxime favor et ambitio dominatur, cum sub aliqua specie severitatis delitescere potest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 9:1)
In media triclinium saluberrimum afflatum ex Appenninis vallibus recipit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:2)
Quin ego me memini, dum custos saevus abiret, Ancillae miseram delituisse sinu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 137)
fertur, et in parva delituisse casa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:1)
silva feras, volucres aer accepit habendas, in liquida, pisces, delituistis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 56:2)
fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici, non prohibente Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 69)

SEARCH

MENU NAVIGATION