라틴어 문장 검색

quia quinquennis puer ponitur, putauit ubicunque nominatum esset quinquennium sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat qui cum delusisset uulnus exiguum dixit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 13:3)
si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 18:2)
nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:1)
Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:2)
me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:34)
Frater, quid me deludis?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:47)
terra prius falso partu deludet arantis, et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1523)
sic ego tarn sancti custos deludor amoris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29b13)
"nova gaudia porto felicis praedae, genetrix, calet ille superbus Ruricius nostris facibus dulcique veneno tactus votivum suspirat corde dolorem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 20)
atque obiter Cremonam praevectus adveni, cuius est olim Tityro Mantuano largum suspirata proximitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:1)
interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)
quotiens hortantibus vobis in quocumque conpuncto culpas suas anima poenaliter recordata suspirat, quis vos ambigat paria turturum aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:1)
rorant clipeique iubaeque triste salutantum, et cunctis dependet ab armis suspiranda domus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권8)
Echioniae responsant flebile Thebae, et nunc eximii regum, quibus Argos alumnis conexum caelo, quorumque ingentia tellus Aonis et Tyriae suspirant nomina matres, concurrunt nudasque movent in proelia vires:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권7)

SEARCH

MENU NAVIGATION