라틴어 문장 검색

comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 225:3)
deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 227:2)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt, occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 138:1)
Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:1)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:7)
Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:3)
Illa apparens malitia et exagitata abest ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:2)
aspicite istam uix apparentem cicatricem:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 13:4)
Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 36:3)
Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:1)
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:3)
quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION